BOGUS seu BOCCHUS

BOGUS seu BOCCHUS
BOGUS seu BOCCHUS
Graece Βόγος seu Βόκχος, nonnullis idem nomen est; sed diversa esse, supra ostendiius in voce Bocchor, ex Strabone, ubi Bogos et Bocchos ante Iubam Mauritaniae imperitâsse, scribit. Est igitur Graecis Βόγος, qui Latinis Bogud: Romenis istiusmodi batbara nomina βαρβαρικωτερον enuntiantibus, quam Graecis. Hinc Βόγον, Maurorum Regem, qui in partibus Antonii feverat, ab Agrippa bellô Actiacô occisus, Livius Bogudum vocat, Cassius gessisset cum Trebomo bellum, si Bogudem trahere in
societatem furoris potuisset. Porro a Bogudc hoc Mauritania Caesariensis Bogudiana prius dicta est, teste Pliniô l. 5. c. 2. seu Bogutiana, ut quidem libri habent, quasi Bogut diceretur. Quemadmodum Putpud Veteres dicebant urbem Africae, quae recentioribus Putput dicitur. Vide Salmas. ad Solin. p. 309.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”